ch. 1
Ar.1.1
Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis
fere fuit Themistocli atque cum eo de principatu contendit: namque obtrectarunt inter se.
Ar.1.2
in his autem
cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae. quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem
quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa
exilio decem annorum multatus est.
Ar.1.3
qui quidem cum
intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse,
cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret
aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus
duceretur.
Ar.1.4
cui ille respondit se ignorare Aristiden,
sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut
praeter ceteros Iustus appellaretur.
Ar.1.5
hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. nam postquam
Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam
erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.